Poenitentis est peccata propria et agnoscere et punire. -- Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse minime praesumamus: sic vita laudetur, ut venia postuletur. Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Non erat iste intentus in aliena peccata: advocabat se ad se; nec se palpabat, sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat: et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, fratres, impunitum esse non potest: si peccatum impunitum remaneat, injustum est: ergo sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: Puniendum est peccatum aut a te, aut a me. Punitur ergo peccatum, aut ab homine poenitente, aut a Deo judicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut a Deo tecum. Quid est enim poenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? Qui poenitet, irascitur sibi. Nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo. Potest enim etiam sic intelligi quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare 2Psal. IV, 5 . Irascere quia peccasti, et puniens te ipsum noli peccare. Exsuscita cor poenitendo, et hoc erit sacrificium Deo.