TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse. Quapropter irridendi sunt hujus mundi philosophi, non solum Epicurei, qui etiam ipsam justitiam venalem habent, carnalis pretio voluptatis. Dicunt enim propterea sapientem, justum esse debere, ut vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos se jactant, et nihil omnino timere se dicunt: quia nec quidquam Deum res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea credunt futuram; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis, imo dilectio turpissimae vanitatis. Nam cum ipsam voluptatem de membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam ejus imaginem in animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris saevitia mitigetur. Non solum ergo isti deridendi sunt, sed etiam ipsi Stoici. Nam istae duae sectae Epicureorum et Stoicorum, sicut in Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos ausae sunt jactitare 6Act. XVII, 18. Nam et Stoici se fortissimos praeferunt, et non propter corporis voluptatem, sed propter animi virtutem, idipsum non timere propter non timere custodiunt, typho turgidi, et non sapientia sanati, sed errore durati. Eo quippe minus minusque sani sunt, quo aegrotum animum a se ipsis sanari posse crediderunt. Hanc autem putant esse animi sanitatem, ut nec misereri dicant debere sapientem. Si enim miseretur, inquiunt, dolet: quod autem dolet, sanum non est. O stulta caecitas! Quid, si eo minus dolet, quo sanum non est? interest enim utrum perfecta sanitate non doleat: quale erit sanctorum et corpus et animus in resurrectione mortuorum, quam isti non credunt; quia indoctos magistros habent, cum se ipsos habent. Interest ergo utrum aliquid sanitate, an stupore non doleat. Nam secundum sanitatem hujus mortalitatis sana caro cum pungitur dolet. Qualis est et animus secundum istam vitam bene affectus, qui compunctus laborantis miseria, condolescit misericordia. Caro autem graviore morbo stupida, vel amisso etiam spiritu mortua, nec cum pungitur dolet: qualis est istorum animus, qui sine Deo philosophantur, vel potius praefocantur. Sicut enim corpus animo inspiratum, sic Deo inspiratus ipse animus vivit. Videant ergo isti, qui non dolent nec timent, ne forte non sint sani, sed mortui.

Notes

  1. 6. Act. XVII, 18