Verus Filius Dei cur dictus Christus.--Qui me misit, inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Joannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. O si donet ut dicam quod volo? Facit enim mihi angustias inopia mea, et copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quaere in Epistola Joannis hujus evangelistae quid de Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium ejus Jesum Christum. Ipse est verus Deus, et vita aeterna 2I Joan. V, 20 . Quid est, Verus Deus, et vita aeterna? Verus Filius Dei, verus Deus est, et vita aeterna. Quare dixit, in verum Filium ejus? Quia multos filios habet Deus, propterea discernendus erat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo quod est Filius; sed addendo, ut dixi, quod est verus Filius: ideo discernendus erat, propter multos filios, quos habet Deus. Nos enim filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre per ipsum: ille quod Pater, hoc et ipse est: numquid quod Deus est, sumus et nos?