TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conciliatur Evangelium cum Salomone. Haec cum ita sint, quid est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audivimus: Annuens oculis cum dole, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit? Si ergo qui arguit palam, pacem facit; quomodo, Corripe illum inter te et ipsum solum? Metuendum est, ne sibi contraria sint praecepta divina. Sed intelligamus esse ibi summam concordiam, non quemadmodum quidam vani sapiamus, qui errantes opinantur contraria sibi esse duo Testamenta in Libris veteribus et novis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in Salomonis libro, hoc in Evangelio. Si enim aliquis imperitus et calumniator divinarum Scripturarum diceret, Ecce ubi sibi contradicunt duo Testamenta. Dominus dicit, Corripe illum inter te et ipsum solum. Salomon dicit, Qui arguit palam, pacem facit. Ergo nescit Dominus quid praecepit? Salomon vult contundi frontem peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. Ibi enim scriptum est, Qui arguit palam, pacem facit: hic autem, Corripe illum inter te et ipsum solum; non palam, sed in secreto et occulte. Vis nosse, quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo Testamenta, quia illud in libro Salomonis, hoc in Evangelio reperitur? Apostolum audi. Certe Apostolus minister est Novi Testamenti. Audi ergo apostolum Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant 8I Tim. V, 20 . Jam non Salomonis liber cum Evangelio, sed Pauli apostoli Epistola videtur confligere. Salomonem paululum sine injuria seponamus: Christum Dominum et Paulum servum ejus audiamus. Quid dicis, Domine? Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut judices audimus? Absit. Imo sub judice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus 9II Cor. XIII, 3 ? Christus in Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando praeco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperavit.

Notes

  1. 8. I Tim. V, 20
  2. 9. II Cor. XIII, 3