Martyres unde amici Christi. Diligere invicem jubemur propter regnum Dei. Quando honorem martyribus exhibemus, Christi amicos honoramus. Quaeritis quae causa eos amicos Christi fecerit? Ipse Christus ostendit: ait enim, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Diligunt invicem qui histriones simul spectant, diligunt invicem qui simul se in popinis inebriant, diligunt invicem mala sibi conscientia sociati. Cum ergo dixisset Christus, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, debuit distinguere dilectionem. Fecit utique: audite. Cum enim dixisset, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; mox addidit sicut ego dilexi vos. Sic diligite invicem, propter regnum Dei, propter vitam aeternam. Amate simul, sed me. Amaretis invicem, si simul diligeretis histrionem: magis diligite invicem, simul amando eum qui displicere non potest, Salvatorem.