TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pelagianorum errori, mortem naturae esse, non peccati, Enoch et Eliae exemplum nihil suffragatur. Frustra ergo isti, qui dicunt non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mortem, sed naturae esse quod morimur, et moriturum fuisse Adam etiamsi non peccasset, frustra nobis istos opponunt, Enoch et Eliam. Valde inconsiderate loquuntur; et si attendant, contra se loquuntur. Quid enim dicunt? Si peccati est mors, quare non mortui sunt Enoch et Elias? Non vides, qui hoc loqueris, quia naturae dicis esse mortem, qui negas esse peccati. Tu dicis, naturae; ego dico, peccati: est naturae quidem, sed jam vitiosae, jam isto supplicio condemnatae. Proinde tu naturae dicis, ego peccati dico esse mortem corporis. Et interrogas me: Si peccati est quare Enoch et Elias non sunt mortui? Et ego respondeo: Imo si naturae est, quare Enoch et Elias non sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt, ubicumque sint, vivunt. Et si non fallitur quaedam ex Scriptura Dei conjectura fidei, morituri sunt. Commemorat enim Apocalypsis quosdam duos mirabiles prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu hominum resurrecturos, et ascensuros ad Dominum 25Apoc. XI, 3-12: et intelliguntur ipsi Enoch et Elias; quamvis illic nomina eorum taceantur. Et si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam non accepisti; aut si accipis, contemnis et dicis, Non sunt nominatim expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri. Adhuc dic mihi: Si peccati est mors, quare non sunt mortui? Repono tibi: Si naturae est mors, quare non sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse culpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam.

Notes

  1. 25. Apoc. XI, 3-12