TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Concordia fratrum in coelesti haereditate. Litigare quis censendus. Ecce quale consilium Dominus fratribus dedit dissidentibus, quo concordes essent, ut carerent cupiditate, et continuo implerentur veritate. Inveniamus ergo talem haereditatem. Quamdiu loquimur de concordia terrenorum fratrum, quae rara est, quae suspecta est, quae difficilis est? Loquamur de illa fratrum concordia, quae vera esse debet, et potest. Fratres sint Christiani omnes, fratres sint fideles omnes, fratres sint nati ex Deo et ex visceribus matris Ecclesiae per Spiritum sanctum: fratres sint, habeant et ipsi haereditatem dandam, et non dividendam. Haereditas eorum Deus ipse est. Cujus sunt ipsi haereditas, ipse est vicissim eorum haereditas. Quomodo sunt ipsi ejus haereditas? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 10Psal. II, 8 . Quomodo est ille ipsorum haereditas? Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei 11Psal. XV, 5 . In hac haereditate concordia custoditur: pro hac haereditate non litigatur. Alia haereditas litigando acquiritur: ista litigando amittitur. Nolentes homines hanc haereditatem perdere, vitant litigare. Et quando forte videntur litigare, non litigant. Sed forte videntur litigare, aut putantur litigare, cum volunt fratribus consulere. Videte quam consors sit eorum litigatio, quam pacifica, quam benigna, quam justa, quam fidelis. Nam nos litigare videmur cum Donatistis: sed non litigamus. Ille enim litigat, qui adversario suo male vult; litigat ille qui adversarium suum vult detrimentum pati, se augmentum; illi aliquid decedere, sibi accedere. Non sic sumus nos. Scitis et vos, scitis qui extra unitatem litigatis; scitis et vos, qui ex divisione acquisiti estis: scitis quia ista lis non est talis lis, quia non est malevola, quia non tendit in detrimentum adversarii, sed magis in lucrum. Volebamus enim eos, cum quibus litigare videbamur, vel adhuc videmur, acquirere nobiscum; non perdere, ut nos acquiramur. Denique alia vox nostra est, quam fuit fratris illius, qui interpellavit Christum in terra ambulantem. Nam et nos interpellamus eum in hac causa in coelo sedentem: et non dicimus, Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem; sed, Dic fratri meo, ut teneat mecum haereditatem.

Notes

  1. 10. Psal. II, 8
  2. 11. Psal. XV, 5