TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyres a sceleratis discernit, non poena, sed causa. Cantavimus Deo martyrum voce, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 1Psal. XLII, 1 . Martyrum vox est. Quis audeat dicere, Judica me, Deus, nisi qui habet optimam causam? Promissis et minis tentatur anima, mulcetur illecebris, torquetur doloribus: omnia pro Christo victa sunt ab invictis martyribus. Victus est promittens mundus, victus est saeviens mundus. Non tenuit voluptas, non terruit cruciatus. Aurum in fornace purgatum ignem gehennae non timet. Ideo tanquam purgatus igne tribulationis beatissimus martyr securus dicit, Judica me, Deus. Quidquid in me inveneris bonum, judica. Donasti mihi quod tibi placeat; inveni in me, et judica me. Non me tenuit dulcedo saeculi, non me a te detorquet tribulatio saeculi. Judica me, et discerne causam meam de gente non sancta. Multi patiuntur tribulationes; parem habent poenam, sed parem non habent causam. Multa mala patiuntur adulteri, multa mala patiuntur malefici, multa mala patiuntur latrones et homicidae, multa mala patiuntur scelerati omnes, multa mala, inquit, et ego martyr tuus patior: sed discerne causam meam de gente non sancta, latronum, homicidarum, scelestorum omnium. Pati talia, qualia ego, possunt: habere talem causam non possunt. Ego in fornace purgor; illi cinerescunt. Et haeretici patiuntur, et plura a se ipsis; et volunt martyres dici. Sed contra illos cantavimus, Discerne causam meam de gente non sancta. Non facit martyrem poena, sed causa.

Notes

  1. 1. Psal. XLII, 1