Christo medico obediendum, contemptis potentibus qui ei adversantur. Si quisquam corpore aegrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nihil novit: dicerent autem, non judicante animo, sed invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendaverat, adhiberet?