TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Stephanus pro se orans stat, quia exigit debitum. Homo ex se malus, Dei autem dono bonus.--Domine Jesu, accipe spiritum meum: hoc stans. Exigebat enim debitum, quando dicebat, Domine Jesu, accipe spiritum meum. Exigebat debitum, quod martyribus promissum erat: debitum, de quo dicit Apostolus, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex 9II Tim. IV, 68 . Reddet, reddet quod debet. Qui erat ante debitor suppliciorum, postea coepit Deum tenere largitorem praemiorum. Unde fuit apostolus Paulus debitor suppliciorum? Quia inimicus Ecclesiae, quia persecutor. Ipsum audi: Non sum dignus dici apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Non sum dignus, dignus dicit. Quare non es dignus? Poenas pati, in gehennas intrare, pro meis meritis cruciari, hoc eram dignus: apostolus esse, non eram dignus. Unde ergo hoc tibi, quo non eras dignus? Secutus est: Sed gratia Dei sum quod sum 10I Cor. XV, 9, 10 . Malo meo fui quod fui: dono Dei sum quod sum. Ut ergo postea exigeret debitum, prius accepit indebitum. Quod debitum postea? Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Reddet mihi, debetur mihi: indebitum prius. Quid? Non sum dignus vocari apostolus: sed gratia Dei sum quod sum. Sic et sanctus Stephanus, Domine Jesu, stans secum ad fiduciam, quia bene militaverat, bene certaverat, hosti non cesserat, timorem calcaverat, carnem spreverat, mundum et diabolum vicerat: inde stabat cum diceret, Domine Jesu, accipe spiritum meum.

Notes

  1. 9. II Tim. IV, 68
  2. 10. I Cor. XV, 9, 10