De Christo. Nativitas ejus aeterna et temporaria, utraque inenarrabilis. In carne natus est illaesa matris virginitate. Credimus et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos. Ipse enim et Pater unum sunt 5Joan. X, 30: et per Moysen populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus Deus tuus, Deus unus est 6Deut. VI, 4 . Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem ejus quis enarrabit 7Isai. LIII, 8 ? Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit 8Hebr. XI, 6 . Si vero nativitatem ejus secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Quanquam et hanc ipsam nativitatem ejus quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Jesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem ejus quis enarrabit? Cujus enim mens ad cogitandum, cujus ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est 9Joan. I, 1, 14, eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad ejus enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.