Pastoris vox cum tremore audienda. Professi ergo in hoc cantico, quia oves ejus sumus, populus pascuae ejus, oves manuum ejus; audiamus quid ad nos loquatur, tanquam ad oves suas. Pridem pastoribus loquebatur superiore lectione: praesenti autem et hodierna ovibus loquitur. In illis ergo ejus verbis nos cum tremore audiebamus, vos cum securitate: quid ergo in istis verbis hodiernis? Numquid vicissim nos cum securitate, vos cum tremore? Non utique. Primo, quia etsi pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oves. Si enim securus audit quod ad oves dicitur, non est illi cura de ovibus. Deinde jam et tunc diximus Charitati vestrae, duo quaedam in nobis esse consideranda: unum, quod christiani sumus; alterum quod praepositi sumus. Quod ergo praepositi sumus, inter pastores deputamur, si boni sumus: quod autem christiani sumus, et nos vobiscum oves sumus 3In superiore sermone, n. 2. Sive ergo Dominus pastoribus loquatur, sive ovibus, nos omnia cum tremore oportet audire: nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut ploremus ante Dominum qui fecit nos.