Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Hodierno die jam ecce tertio audivimus ex Evangelio Domini nostri resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum esse meministis: quoniam hoc moris est, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur, audivimus. Marcus autem meruit istam dispensationem, cum in numero illorum duodecim non fuisset, quemadmodum et Lucas. Nam cum sint quatuor Evangelistae, Matthaeus, Joannes, Marcus, et Lucas; duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id est, Matthaeus et Joannes. Sed illorum praecessio infecunda non fuit, ut consequentes comites non haberent. Marcus et Lucas Apostolorum non pares, sed suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus sanctus etiam ex his qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos pervenisse, et in illis fontem gratiae defecisse. Cum enim dicat Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit digneque habuerit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 1Joan. IV, 14 : fons utique manando se indicat, non remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos: ipse vocavit etiam usque ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id est, Ecclesiam toto orbe diffusam.