Altera piscatio. Numerus piscium in hac sola dictus. Mysterium numeri piscium. Lex sine gratia nihil valet. Decem praeceptorum distinctio. Auxilium Dei ad implendam legem necessarium. Ad illam piscationem novissimam animum convertamus: ibi reficiamur, ibi consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est, quia significavit Ecclesiam, qualis post resurrectionem futura est. Ecce dicitur discipulis piscantibus; Dominus dicit, qui et prius dixit: sed prius, quid mitterent; modo, quo mitterent, id est, in dexteram partem navigii. Ergo illi modo capiuntur, qui ad dexteram stabunt: illi capiuntur, quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 9Matth. XXV, 34 . Mittunt, et capiunt. Ibi numerus non est dictus in prima piscatione; sola multitudo dicta est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo, id est, veniunt, intrant, implent ecclesias. Ipsi implent theatra, qui ecclesiam. Super numerum implent: ad numerum illum qui futurus est in vita aeterna, non pertinent, nisi mutentur, cum vivunt. Et numquid omnes mutantur? Quomodo nec illi boni omnes perseverant. Ideo illis dictum est: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Et illis qui adhuc mali sunt, dicitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat 10Ezech. XXXIII, 11 . Ergo ibi numerus non est dictus, quia multi super numerum facti sunt. Dixit Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 11Psal. XXXIX, 6 . Modo in dexteram, non super numerum: centum quinquaginta tres sunt, sed magni. Hoc enim dictum est: Et cum tam magni essent, non est scissum rete. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et scissurae haereticorum non erunt: pax erit, et perfecta unitas erit. Nemo minus, nemo plus erit, integer numerus erit. Sed valde pauci sunt; si centum quinquaginta tres tantum sunt. Absit a nobis, ut tot soli sint in hac plebe: quanto magis in universa Ecclesia Dei? Apocalypsis ipsius Joannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium, quantam numerare nemo possit. Sic ibi habetur scriptum 12Apoc. VII, 9. Et tamen omnes ad numerum istum pertinent, ad centum quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus. Decem et septem sunt isti centum quinquaginta tres. Quare decem? quare septem? Decem, propter legem: septem, propter Spiritum. Septenaria enim forma, propter perfectionem quae praedicatur in donis Spiritus sancti. Requiescet, inquit Isaias propheta, super eum Spiritus sanctus. Et cum dixisset Spiritum sanctum, enumeravit septem virtutes. Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis: habes quatuor. Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini 13Isai. XI, 2, 3 . A sapientia coepit, ad timorem terminavit: tanquam descendens locutus est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa, a timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini 14Psal. CX, 10 . Hoc est donum gratiae: ista septenaria virtute in dilectis Dei operatur Spiritus sanctus, ut aliquid lex valeat ibi. Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit. Ideo dictum est, Littera occidit. Jubet, et non facit. Non occidebat, antequam tibi juberetur; et si tenebat providentia peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Jubetur, et non facis; prohibetur, et facis: ecce littera occidit. Lex autem decem praecepta habet. Praeceptum primum legis est, colendum esse unum Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum est, Non accipies nomen Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est, Observa diem sabbati; sed spiritualiter, non carnaliter quomodo Judaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent. Sed quia, In his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et Prophetae, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi 15Matth. XXII, 37-40: cum audisti quid pertineat ad dilectionem Dei, unitas, veritas, quies; attende quid pertineat ad dilectionem proximi. Honora patrem tuum, et matrem tuam: habes quartum praeceptum. Non moechaberis: habes quintum. Non homicidium facies: habes sextum. Non furtum facies: habes septimum. Non falsum testimonium dices: habes octavum. Non concupisces rem proximi tui: habes nonum. Non concupisces uxorem proximi, tui 16Exod. XX, 1-17 : habes decimum. Qui dicit, Non concupisces, interna pulsat, interiora percutit. Concupiscentia negotium agit. Ecce ista Lex est in decem: quid prodest cum didiceris, et non feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium est. Unde auxilium? De Spiritu. Ergo Littera occidit, Spiritus autem vivificat 17II Cor. III, 6 . Ad decem accedant septem, fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo perfectorum; sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, soleo vobis dicere, et multi praeveniunt me: solemniter tamen sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt: qui autem non sunt obliti et audierunt, patienter ferant, ut alii commemorentur et instruantur. Quando duo ambulant in via, unus celerior et alter tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil perdit, qui audit quod sciebat; et in eo quod nihil perdit etiam gaudere debet, quia instruitur qui nesciebat. Decem et septem numera, ab uno usque ad decem et septem, ita ut omnes addas, et pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis? Numerate vobis.
Sermones
Notes
- 9. Matth. XXV, 34
- 10. Ezech. XXXIII, 11
- 11. Psal. XXXIX, 6
- 12. Apoc. VII, 9
- 13. Isai. XI, 2, 3
- 14. Psal. CX, 10
- 15. Matth. XXII, 37-40
- 16. Exod. XX, 1-17
- 17. II Cor. III, 6