TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas perfecta laudantium Deum non nisi in coelo. Quoniam placuit Domino Deo nostro, ut hic constituti praesentia corporali, etiam cum vestra Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur, Laudate Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia, ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum moribus, ne forte bonae voces testimonium dicant contra malos mores. O felix Alleluia in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa cupiditatis, in qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram 1Job VII, 1 ? Non vis ut sim sollicitus, quando mihi adhuc dicitur, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem 2Marc. XIV, 38 ? Non vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut nobis ipsa praescribat oratio, quando dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie petitores, quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie peto indulgentiam pro peccatis, adjutorium pro periculis? Cum enim dixero propter praeterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: continuo propter futura pericula addo et adjungo, Ne nos inferas in tentationem 3Matth. VI, 12, 13 . Quomodo est autem populus in bono, quando mecum clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantemus Alleluia Deo bono, qui nos liberat a malo. Quid circum inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire, noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice. Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso, tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo sis liberandus. « Condelector, » inquit, « legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est. » Ubi? « Captivantem, » inquit, « me in lege peccati, quae est in membris meis. » Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis barbaris: putavi quia captivavit te sub nescio quibus gentibus alienis, vel sub nescio quibus hominibus dominis. Quae est, inquit, in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me liberabit? Unde quis liberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione, alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De corpore mortis hujus. De corpore mortis hujus? De corpore, inquit, mortis hujus.

Notes

  1. 1. Job VII, 1
  2. 2. Marc. XIV, 38
  3. 3. Matth. VI, 12, 13