TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas non ex nobis, sed ex Deo. Sed unde tibi ista charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et magnus tibi videaris. Jam si charitate non facis, vere magnus es. Habes charitatem? Habeo, inquis. Unde? A me ipso. Longe es a dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes, scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid, quasi breve aliquid? Si linguis hominum loquereris et Angelorum, charitatem autem non haberes, aeramentum esses tinniens et cymbalum concrepans. Si scires omnia sacramenta et omnem haberes scientiam, omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferres, charitatem autem non haberes, prodesse tibi ista non possent. Si distribueres omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem autem non haberes, nihil esses 4I Cor. XIII, 1-3. Quanta est ista charitas, quae si defuerit, nihil prosunt omnia? Compara eam non fidei tuae, non scientiae tuae, non linguae tuae; minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, ventri, alicui membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et charitatem a te habes? Si charitatem, quae superat omnia, tu tibi dedisti, vilem tibi Deum fecisti. Quid tibi plus potest dare Deus? Quidquid dederit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu tibi dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non accepisti 5Id. IV, 7? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus. Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scripturis Deus tibi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia superantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6Rom. V, 5 .

Notes

  1. 4. I Cor. XIII, 1-3
  2. 5. Id. IV, 7
  3. 6. Rom. V, 5