Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et si habent desideria carnis, quibus non consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem 3Rom. V, 16. Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando.