Tres personae ad ovile venientes: pastor, fur, mercenarius. Diligendus est pastor, mercenarius tolerandus, cavendus latro. Sed tres personas dixit Dominus, et debemus illas investigare in Evangelio; pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium, designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et intrare per januam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si videat, fugere; quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor. Ille intrat per januam, quia pastor est; ille ascendit per aliam partem, quia fur est: ille videns eos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus; mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, invenit Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quaerentes ab hominibus commoda sua 5Philipp. I, 21, sive pecuniaria, sive honorum vel laudis humanae. Quomodolibet volentes accipere munera evangelizant, et non tam salutem ejus quaerunt cui annuntiant, quam commodum suum. Ille autem qui audit salutem ab eo qui non habet salutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spem posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit detrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum.