TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Poenitentia triplex. Prima baptizandorum. Poenitentia ante baptismum imperata Judaeis. Triplex autem consideratio agendae poenitentiae in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam bene accedit, nisi agendo poenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam, nisi quem veteris poenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint poenitentiam. Quando Spiritus sanctus missus est ante promissus, et implevit Dominus fidem pollicitationis suae; accepto Spiritu sancto discipuli, ut nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis qui aderant, linguam suam quisque cognosceret. Hoc autem miraculo territi, consilium vitae ab Apostolis petierunt. Tunc eis Petrus annuntiavit eum colendum quem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem biberent credentes, quem fuderant saevientes. Annuntiato autem illis Domino nostro Jesu Christo, et agnoscentibus reatum suum, ut impleretur in eis quod propheta ante praedixerat, Conversus sum in aerumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim sunt in aerumnam doloris, cum configeretur spina peccati recordationis. Nihil enim mali se fecisse putaverant, nondum infixa erat spina. Loquente autem Petro, ut agnoscas infixam spinam, Scriptura dixit, Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in eodem psalmo, cum dictum est, Conversus sum in aerumnam meam, dum configitur spina; sequitur, Peccatum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei 2Psal. XXXI, 4, 5 . Cum ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis, Quid ergo faciemus? ait illis Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et remittentur vobis peccata 3Act. II, 37 . Ergo interim nunc, si qui forte adsunt ex eo numero, qui baptizari disponunt (credimus enim eos adesse tanto ad verbum studiosius, quanto ad indulgentiam vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem. Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem nasciturum jam voto concipiant: quidquid de vita praeterita remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubitent posse dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat humana dubitatio.

Notes

  1. 2. Psal. XXXI, 4, 5
  2. 3. Act. II, 37