TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quanta blasphemia dicere Filium Dei alterius substantiae. Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Creaturis suis dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare, qui est ante saecula? Qui non habet initium temporis, generaret filium non hoc quod ipse est, generaret degenerem? Audite quanta blasphemia sit dicere, unicum Dei Filium alterius esse substantiae. Prorsus si ita est, degener est. Si dicas alicui filio hominis, Degener es; quanta injuria est? Et quomodo dicitur filius hominis degener? Utputa, pater ipsius fortis est, ille timidus et ignavus. Quicumque illum viderit, et vult corripere, attendens patrem ipsius virum fortem, quid ei dicit? Porro vade, degener. Quid est, degener? Fortis vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis. Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est, natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus: tamen homo et homo. Vitio ergo degener est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium, unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non hoc est quod Pater: et non jam natus, degener factus est dicis; sed generatus est. Istam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, et catholici fierent.