Clamare ad Christum, quid. Quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? Quis est qui clamat ad Christum? Qui contemnit mundum, clamat ad Christum. Qui spernit saeculi voluptates, clamat ad Christum. Qui dicit non lingua, sed vita, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 25Galat. VI, 14 ; clamat ad Christum. Quid dispergit, et dat pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi 26Psal. CXI, 9; clamat ad Christum. Qui enim audit, et non surdus audit, Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo 27Luc. XII, 33 : tanquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. Vox ejus in factis sit. Incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat injurias, non appetat vindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum.