TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ovium errantium infelicitas. Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oves non haerent pastori. Nam praesens est pastor, sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus non pastoribus; se ipsos, non oves pascentibus: et lethalis error consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se satiari cupientes. Tales enim sunt omnes qui gaudent de erroribus alienis; bestiae sunt pastae mortibus dispersarum.