Salus credenti et baptizato promissa. Item cum audimus, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit 19Marc. XVI, 16 : non utique intelligimus eo modo credentem, quo et daemones credunt et contremiscunt 20Jacobi II, 19 , nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit 21Act. VIII, 13, sed salvus esse non potuit. Sicut ergo cum diceret, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae Apostolo distinguente, per dilectionem operatur 22Galat. V, 6 : ita cum dixit, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum; non omnem, sed quemdam blasphemantis in Spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione solvetur.