Arianorum error in verbis dominicis. -- Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic Arianorum error exsurgit: sed exsurgit, ut cadat; quia non humiliatur, ut surgat. Quid est quod te movit? Filium minorem vis dicere. Audisti enim, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici: novi hoc, novi, hoc te movit: crede minorem non esse, videre nondum potes, crede, hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo, inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Attende et quod sequitur: Quaecumque enim facit Pater, eadem et Filius facit: non dixit, Talia. Paululum attendat Charitas vestra, ne vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo corde opus est, pia et devota fide, intentione religiosa: non in me vasculum, sed in illum attendite qui panem ponit in vasculo. Attendite ergo paululum. In his enim quae supra diximus hortantes ad fidem, ut animus imbutus fide sit intellectus capax, ea quae dicta sunt, festiva, laeta, facilia, sonuerunt, exhilaraverunt mentes vestras, secuti estis, intellexistis quae dixi. Quae vero dicturus sum, spero aliquos intellecturos: vereor tamen non omnes intellecturos. Et quia Deus nobis proposuit per lectionem Evangelii unde dicamus, nec vitare possumus quod proposuit Magister; forte vereor ne qui non intellexerint, qui fortassis plures erunt, putent me frustra sibi locutum: sed tamen propter eos qui intellexerint non frustra loquor. Laetetur qui intelligit, patienter ferat qui non intelligit: quod non intelligit ferat, et ut intelligat differat.