TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex charitate impletur, non timore poenae. Timor alius castus, alius servilis. Charitas ex Spiritu sancto. Dico enim Dilectioni vestrae, quod et vos considerare, et facile videre poteritis: charitas implet legem. Timor poenarum facit hominem operari, sed adhuc serviliter. Si enim propterea facis bonum, quia times pati malum, aut proptera non facis malum, quia times pati malum; si aliquis tibi promitteret impunitatem, statim comprehenderes iniquitatem. Diceretur tibi, Securus esto, nihil patieris mali, fac; faceres. Timore enim poenae revocabaris, non dilectione justitiae. Nondum enim de te charitas operabatur. Vide ergo quemadmodum charitas operetur. Sic amemus quem timemus, ut eum casto amore timeamus. Nam et uxor casta timet virum. Sed discerne istos timores. Uxor casta timet ne a viro absente deseratur: uxor adultera timet ne a viro superveniente comprehendatur. Charitas ergo implet legem: quia perfecta charitas foras mittit timorem 14I Joan. IV, 18 ; timorem scilicet servilem, de peccato venientem. Nam timor Domini castus permanet in saeculum saeculi 15Psal. XVIII, 10 . Si ergo charitas implet legem, unde est ista charitas? Recolite, advertite, et videte, quia donum Spiritus sancti est charitas. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16Rom. V, 5 . Merito itaque impletis decem diebus, quo numero legis etiam perfectio commendatur, Dominus Jesus Christus misit Spiritum sanctum: quia gratia donat nobis implere legem, quam non venit solvere, sed adimplere.

Notes

  1. 14. I Joan. IV, 18
  2. 15. Psal. XVIII, 10
  3. 16. Rom. V, 5