Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata. Quid ergo ista celeritas? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur. Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem. Merito huic celeritati apostolus Paulus facilitatem resurrectionis comparavit, dicens, In ictu oculi 14I Cor. XV, 52 . Ictus oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis: nam hoc tardius agitur, quam videtur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium. Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris matrum coalescentium semina parvulorum; per temporum numerum membra formata, diebus certis, mensibus multis, quo usque illud quod intus creatum atque formatum est proferatur in lucem. Deinde quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiae, juventus adolescentiae, senectus juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora: videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur; et ad ipsam resolutionem necessaria sunt tempora, donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cinerem extremum sepulcri quanta interjacet mora? quot dies? quae temporum spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.