Christus Filius Dei unicus. Quomodo incarnatus. Christus nobis unicus Salvator. Post hoc quid? Et in Jesum Christum. Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo Patri aequalem. Si Filium unicum, ergo ejusdem substantiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo ejus omnipotentiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria. Ecce qua venit, quis, ad quos. Per virginem Mariam, in qua operatus est Spiritus sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic factus est homo qui fecit hominem, assumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis 3Joan. I, 14 . Non Verbum in carnem versum est, sed Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est, in nobis? In hominibus. Factus unus ex hominum numero, unus et unicus. Unicus Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator: nemo enim praeter ipsum salvator noster. Et nobis unicus Redemptor: nemo enim praeter ipsum redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo.