Sanitas membrorum in unitate et charitate. Non ignorat fides vestra, charissimi, et ita vos didicisse novimus, docente Magistro de coelo, in quo spem vestram posuistis, quia Dominus noster Jesus Christus, qui jam pro nobis passus est et resurrexit, caput est Ecclesiae, et est corpus ejus Ecclesia, et in ejus corpore unitas membrorum et compago charitatis, tanquam sanitas exsistit. Quicumque autem in charitate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille, qui jam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est: quod autem praecisum fuerit, nec curari, nec sanari potest. Cum ergo sit ille caput Ecclesiae, et sit corpus ejus Ecclesia, totus Christus et caput et corpus est. Resurrexit jam ille. Caput ergo habemus in coelo. Caput nostrum interpellat pro nobis. Caput nostum sine peccato et sine morte, jam propitiat Deum pro peccatis nostris: ut et nos in fine resurgentes, et immutati in gloriam coelestem, sequamur caput nostrum. Quo enim caput, et caetera membra. Sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus, quia secuturi sumus caput nostrum.