Timor sub Lege, spes sub gratia. Lex timorem habet, gratia spem. Quid autem interest inter Legem et gratiam, quandoquidem unus dator et Legis et gratiae? Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Lex, inquam, terret: nolite contemnere, quia breve est; appendite, et magnum est. Videte quid dixerim, sumite quod ministramus, probate unde sumamus. Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Quid dicit Lex? Multa, et quis enumerat? Unum praeceptum parvum et modicum inde commemoro, quod commemoravit Apostolus, valde parvum: videamus quis supportat. Non concupisces. Quid est, fratres? Audivimus Legem; si gratia non sit, poenam tuam audisti. Quid mihi jactas, quisquis audiens hoc de te praesumis, quid mihi jactas innocentiam? Quid tibi de illa blandiris? Potes dicere, Non rapui res alienas: audio, credo, fortassis et video; non rapis res alienas, Non concupisces, audisti. Non accedo ad uxorem alienam: et hoc audio, credo, video. Non concupisces, audisti. Quid te foris circumspicis, et non intus inspicis? Inspice, et videbis aliam legem in membris tuis. Intus inspice, quid transis te? Descende in te. Videbis aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Merito tibi absconditur dulcedo Dei. Captivat te lex posita in membris tuis, repugnans legi mentis tuae. De dulcedine illa quae tibi absconditur, sancti Angeli bibunt: non potes dulcedinem pati et gustare captivus. Concupiscentiam nesciebas, nisi Lex diceret, Non concupisces. Audisti, timuisti; tentasti pugnare, non potuisti superare. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est mortem. Certe recognoscitis, Apostoli verba sunt, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid te jactabas superbus? Ecce armis tuis te vicit inimicus. Tu certe mandatum quaerebas ad monitionem: ecce per mandatum invenit hostis intrandi occasionem. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum fefellit, inquit, me, et per eum occidit . Quid est quod dixi, Armis tuis te vicit inimicus? Audi eumdem apostolum sequentem et dicentem: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Jam responde reprehensoribus Legis: Apostoli auctoritate responde, Mandatum sanctum, lex sancta, mandatum justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat, per bonum mihi operatum est mortem 3Rom. VII, 7-13, 23 . Quare hoc, nisi quia mandato accepto timuisti, non dilexisti? Timuisti poenam, non amasti justitiam. Qui timet poenam, optat si fieri potest, facere quod libeat, et non habere quod timeat. Prohibet Deus adulterium; concupisti uxorem alienam, non accedis, non facis, occasio data est, habes tempus, patet locus, deest conscius, tu tamen non facis; unde? Quia times poenam. Sed nullus sciet. Numquid nec Deus? Ita plane, quia scit Deus quod facturus es, non facis: sed et ipsum Deum minantem tremis, non praecipientem diligis. Quare non facis? Quia si feceris, in gehennam mitteris. Ignem times. O si castitatem amares, non faceres, etsi omni modo impunitus esse deberes. Si tibi Deus diceret, Ecce fac, non te damnabo; in gehennam te non damnabo, sed faciem meam tibi negabo. Si propter hanc comminationem non faceres, amore Dei non faceres, timore judicii. Sed faceres, forte enim sic faceres: non enim meum est judicare. Adjuvat gratia, quae sanctos facit, si sic non facis, quia horres contaminationem adulterii, quia diligis praeceptorem, ut exigas promissorem, non quia times damnatorem: jam gratiae est, hoc tibi noli assumere, viribus tuis noli tribuere. Delectatione facis, bene; charitate facis, bene; annuo, consentio. Charitas de te operatur, quando volens facis. Jam gustas dulcedinem, si speras in Dominum.