TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectionis fides manifesto probata, imprudenter ab hominibus impugnatur. Diebus his sanctis resurrectioni Domini dedicatis, quantum donante ipso possumus, de carnis resurrectione tractemus. Haec enim fides est nostra, hoc donum in Domini nostri Jesu Christi nobis carne promissum est, et in ipso praecessit exemplum. Voluit enim nobis quod promisit in fine, non solum praenuntiare, sed etiam demonstrare. Illi quidem qui tunc fuerunt cum illo, viderunt, et cum expavescerent, et spiritum se videre crederent, soliditatem corporis tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed etiam specie ad oculos eorum: parumque erat se praebere cernendum, nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Putaverunt enim se spiritum videre. « Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. » Contra istam evidentiam disputant homines. Quid enim aliud facerent homines, qui ea quae sunt hominum sapiunt, quam disputarent de Deo contra Deum? Ille enim Deus est, illi homines sunt. Sed Deus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 1Psal. XCIII, 11 . In homine carnali tota regula intelligendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt: quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit Deus miracula, quia Deus est. Majora quidem miracula sunt, tot quotidie homines nasci qui non erant, quam paucos resurrexisse qui erant: et tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed assiduitate viluerunt. Resurrexit Christus, absoluta res est. Corpus erat, caro erat, pependit in cruce, emisit animam, posita est in sepulcro. Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa. Quare miramur? Quare non credimus? Deus est qui fecit: considera auctorem, et tolle dubitationem.

Notes

  1. 1. Psal. XCIII, 11