Domus Dei, quae nunc aedificatur. Quomodo janua introducit in domum, sic titulus Psalmi introducit in intellectum. Praenotatur enim sic: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quaeris quae domus, indicat tibi jam Psalmus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Ecce quae domus. Quando omnis terra cantat canticum novum, domus Dei est. Cantando aedificatur, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo ergo aedificatur: sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo lapides vivi ad canticum novum, concurrant et coaptentur in structuram templi Dei: agnoscant Salvatorem, recipiant habitatorem.