TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hominibus placere quatenus studendum. Et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis, et dicere: Apostolus dixit, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem 17Galat. I, 10 . Et hic aquam turbas, pascua conculcas. Attende melius, ne et tibi aquam turbes. Quod ait Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, optime accipio, apostolicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non legisti: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant? Rursus eumdem apostolum non audisti: Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei 18I Cor. X, 33, 32 ? Tertio eumdem apostolum non audisti: Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 19II Cor. VIII, 21 ? Ait ergo ille, Expone itaque mihi, quomodo intelligam diversa atque contraria: hac dicentem Apostolum, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem; hac dicentem, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: hac dicentem, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 20Id. I, 12 ; hac dicentem, Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt homines temerarii judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientiae nostrae? Neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quaerere debemus, sed illorum salutem: ut si bene ambulamus, nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi 21Id. IV, 16; si autem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est: quia omnes in illo sunt. Non ergo utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus volumus: sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos autem dixerit Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est; et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.

Notes

  1. 17. Galat. I, 10
  2. 18. I Cor. X, 33, 32
  3. 19. II Cor. VIII, 21
  4. 20. Id. I, 12
  5. 21. Id. IV, 16