Opera Patris et Filii inseparabilia. Solet haec quaestio ab studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum verbi Dei sermone versari, solet pro hac multum pulsari ad Deum, dicentibus hominibus: Facit aliquid Pater, quod non facit Filius; aut facit aliquid Filius quod non facit Pater? Interim de Patre et Filio dicamus. Cum autem hinc expedierit conatum nostrum, cui dicimus, Adjutor meus esto, ne derelinquas me 4Psal. XXVI, 9 ; intelligitur etiam Spiritus sanctus ab operatione Patris et Filii nequaquam discedere. De Patre ergo et Filio, fratres, audite. Facit aliquid Pater sine Filio? Respondemus, Non. An dubitatis? Quid enim facit sine illo, per quem facta sunt omnia? Omnia, inquit, per ipsum facta sunt. Et satiate inculcans tardis, duris, litigiosis, addidit, Et sine ipso factum est nihil 5Joan. I, 3 .