Abstinentia a vino delicato. Sunt etiam qui vinum ita non bibunt, ut aliorum expressione pomorum alios sibi liquores, non salutis causa, sed jucunditatis, exquirant: tanquam non sit Quadragesima piae humilitatis observatio, sed novae voluptatis occasio. Quanto enim honestius, si stomachi infirmitas aquam potare non tolerat, vino usitato et modico sustentetur, quam quaerantur vina quae vindemiam nesciunt, quae torcularia non noverunt; non ut potus mundior eligatur, sed ut frugalior improbetur? Quid autem absurdius, quam tempore quo caro arctius castiganda est, tantas carni suavitates procurare, ut ipsa faucium concupiscentia nolit Quadragesimam praeterire? Quid inconvenientius, quam in diebus humilitatis, quando pauperum victus omnibus imitandus est, ita vivere, ut si toto tempore sic vivatur, vix possint divitum patrimonia sustinere? Cavete ista, dilectissimi: cogitate quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas 30Eccli. XVIII, 30 . Quod saluberrimum praeceptum si omni tempore observandum est, quanto amplius his diebus, quando ita turpe est si cupiditas nostra ad inusitatas laxetur illecebras, ut merito culpetur qui non restrinxerit usitatas?