TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo. Miramur ista, laudamus ista, amamus ista. O beati martyres, unde vobis ista? Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A Deo: quis est qui dicat, A vobis? Quis est qui vos male laudando invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, In Domino laudabitur anima mea. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, si mites estis, respondete, In Domino laudabitur anima mea. Respondete et hoc in populo Dei, Audiant mites, et jucundentur 4Psal. XXXIII, 3 . Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit desuper 5Joan. III, 27 . Nobis enim et vobis ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere 6Id. XV, 5 . Sine me, inquit, nihil potestis facere: et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pastoris, cavete adulationem deceptoris: superbia ista, impia, iniqua, ingrata, scio quia displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Christo; sed vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset, nisi vobis donatum esset? Haec repellite ab auribus vestris inimici venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit, Eritis sicut dii 7Gen. III, 5 . Praecipitavit hominem arbitrium liberum ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino, Patientia Israel, Domine 8Jerem. XVII, 13 . Quid, infidelis, superbis? laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes? Apostolum potius audi Gentium doctorem, non infidelium deceptorem. Certe in martyribus patientiam pro Christo laudas, et eam ipsis assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, et corda humana sedantem. Audi, inquam, dicentem, Quia vobis donatum est pro Christo. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem: Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo 9Philipp. I, 29 . Vobis donatum est: quid ad hanc sententiam addi potest? Vobis donatum est: agnosce donatum, ne perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro Christo, nisi pati? Sed non suspiceris, audi sequentia: non solum ut credatis in eum; quia et hoc donatum est: sed non hoc solum donatum est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum est. Convertat dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad benignissimum largitorem, et ipsam passionem suam imputet Deo, non tanquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat, In Domino laudabitur anima mea, audiant mites et jucundentur. Et cum ei dixeris, Quid est quod, In Domino laudabitur anima mea? In te ergo laudatur? Ille contra, Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea 10Psal. LXI, 6 . Quare ergo mea? Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, et mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nam si non agnosco datorem Deum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum meum, per arbitrium meum.

Notes

  1. 4. Psal. XXXIII, 3
  2. 5. Joan. III, 27
  3. 6. Id. XV, 5
  4. 7. Gen. III, 5
  5. 8. Jerem. XVII, 13
  6. 9. Philipp. I, 29
  7. 10. Psal. LXI, 6