Caecitas omnium hominum a nativitate. Dominus Jesus, sicut audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, aperuit oculos homini qui caecus erat natus. Fratres, si attendamus haereditariam poenam nostram, totus mundus caecus est. Ideo venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator. Omnes caecos nasci fecit, qui primum hominem decepit. Currant ad illuminatorem, currant, credant, accipiant lutum de saliva factum. Saliva quasi Verbum est, terra caro est. Lavent faciem in piscina Siloae. Pertinuit autem ad Evangelistam exponere nobis quid significet Siloa, et ait, Quod interpretatur missus. Quis est ipse missus, nisi qui dixit in ipsa lectione, Ego, inquit, veni, ut faciam opera ejus qui me misit? Ecce Siloa; lavate faciem, baptizamini, ut illuminemini, et videatis qui ante non videbatis.