TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filius Dei fratres suos nos esse voluit. Filius Dei Dominus noster Jesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater noster, qui es in coelis? Quem voluit a nobis appellari Patrem nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; jam timent generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt post nos. Videte quantos fratres habeat Unicus in sua gratia, communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem. Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem et matrem Ecclesiam, a quibus nascamur ad vitam aeternam. Cogitemus, charissimi, cujus filii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet eos qui talem habent Patrem. Videte, quia Creator noster dignatus est esse Pater noster.