Unde fiducia christiano inter lupos. Audiamus ergo quid monuit, qui coronas promisit, et agonem praemisit; et qui exspectat certantes, adjuvat laborantes. Cujusmodi certamen indixit? Estote, inquit, astuti ut serpentes, et simplices sicut columbae. Hoc qui intellexerit et tenuerit, securus moritur, quia non morietur. Nemo enim debet securus mori, nisi qui se noverit sic moriturum, ut mors in illo moriatur, vita coronetur.