TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Videre Verbi non aliud a Verbo. Charitas capaces reddit ad capienda divina. Sensus loci propositi. Si ergo, fratres, videre non possumus quid sit videre Verbi, quo imus? quam visionem forte praepropere exigimus? quid nobis ostendi volumus quod videre non possumus? Ideo ista dicta sunt quae desideramus videre, non quod jam possimus capere. Videre enim Verbi si videas, forte in eo quod vides videre Verbi, ipsum Verbum videbis; ut non aliud sit Verbum, aliud videre Verbi, ne ibi sit aliquid coaugmentatum et copulatum et duplex et compaginatum. Simplex enim aliquid est ineffabili simplicitate. Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manet homo. Hoc est quod dicebam dicturum me aliquid, quod non possent omnes intelligere: etiam Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres mei, ad hoc exhortatur, ut videamus, videre Verbi ultra vires nostras esse; quia parvae sunt, nutriantur, perficiantur. Unde? Mandatis. Quibus mandatis? Qui diligit me, mandata mea custodit. Quae mandata? Jam enim crescere volumus, jam roborari, jam perfici, ut videamus videre Verbi. Dic jam, Domine, quae mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 22Joan. XIII, 34 . Hanc ergo, fratres, charitatem de ubertate fontis hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis capax. Charitas te gignat, charitas nutriat, charitas perficiat, charitas roboret; ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse Verbum: et cito forte intelliges, quia illud quod dictum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; tale est, ac si diceret, Non esset Filius, nisi de Patre nasceretur. Sufficiat, fratres; novi id me dixisse, quod cogitatum forte aperiatur multis, saepe verbis dictum forte obscuretur

Notes

  1. 22. Joan. XIII, 34