Lucerna infirmis oculis accensa in sanctorum exemplis. Inimicorum dilectio donum Dei. Multum est ad te, quia infirmos oculos habes, intueri solem? lucernam vide. Suis enim discipulis dixit Dominus: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 4Matth. V, 15 . Domus, mundus est: candelabrum, Christi crux est: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. In ipso candelabro lucebat etiam ille, qui prius lapidantium vestimenta servabat, de Saulo Paulus, de lupo agnus, et parvus et magnus; raptor agnorum, et pastor agnorum: in ipso candelabro lucebat, quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 5Galat. VI, 14 . Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus 6Matth. V, 16 . Ecce lucet lumen Stephani, lucet lucerna ista: attendamus illam. Nemo dicat, Multum est ad me: homo erat, homo es. Sed non accepit a se. Numquid accepit, et clausit tibi? Fons communis est: bibe unde bibit. Beneficio Dei accepit: abundat qui dedit; et tu pete, et accipe.