Post quaestionem de Christo, cur de moribus agitur. Honores ecclesiastici. Quia ergo ad sacramentum Dei intelligendum, quomodo Christus et homo et Deus sit, cor mundandum est; mundatur autem moribus, vita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per dilectionem operatur 10Galat. V, 6 (hoc autem quod loquor, totum tanquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem, spinae procedunt; si plantaveris charitatem, fructus procedunt): statim Dominus post istam quaestionem propositam Judaeis, illis respondere non valentibus, subjecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogavit. Miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: Nescimus nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nec os aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum: Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant praesidere in synagogis, et diligunt primum locum in conviviis 11Matth. XXIII, 6, et Marc. XII, 38, 39 . Non quia accipiunt, sed quia diligunt. Hic enim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti aliquem honorem in Ecclesia deferatur primus locus: quia si non deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui defertur. Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit, utrum hoc ament, aut non ament? Res ista cordis est, judicem habere non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit, Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: Excidit vobis, quot millia saturati sunt ex quinque panibus? Tunc intellexerunt, inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat. 12Matth. XVI, 6-12 . Amabant enim illi ista temporalia: aeterna vero nec timebant mala, nec diligebant bona. Clauso corde intelligere non poterant quod Dominus interrogavit.