TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Honor proprius contemnatur ut Ecclesiae unitas servetur. Sed nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. Dicit enim Apostolus tanquam matrem se exhibuisse parvulis, in quibus bonum opus evangelicum fecerat; non ipse, sed gratia Dei cum illo. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata: donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait: Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit 17Luc. VII, 47 . Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos 18I Thess. II, 7 . Sed cum ad periculum ventum fuerit, quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet; ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo charitas mater, Date illi puerum. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur 19Philipp. I, 18 . In Moyse charitas clamat, Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo 20Exod. XXXII, 31, 32 . In Pharisaeis autem simulatio loquitur, Si dimiserimus eum, veniunt Romani, et tollunt nobis gentem et locum 21Joan. XI, 48 . Non enim veritatem, sed nomen volebant habere justitiae, et honorem debitum justis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a Domino, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite 22Matth. XXIII, 3 . Ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem, quem per gratiam donantis acceperat, pondere suae dormitionis exstinxit: sed lac fidei quod habet, non est ejus. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, jam in malis moribus simulatio constituta, retinet tamen in memoria, tanquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam, quae omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater verae tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus ejus divinarum Scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia judicis ultima, qua ultimum Christi judicium figuratur, probata charitas, quae propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.

Notes

  1. 17. Luc. VII, 47
  2. 18. I Thess. II, 7
  3. 19. Philipp. I, 18
  4. 20. Exod. XXXII, 31, 32
  5. 21. Joan. XI, 48
  6. 22. Matth. XXIII, 3