TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Bonus a se solus Deus, a quo caetera bona. Admoniti sumus, et Spiritu Dei praeceptum est nobis, ut confiteamur Domino: et ea causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter dicitur, quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit, Domino. Et tanquam quaereremus, Quare? responsum est, Quoniam bonus est. Quid plus quaeris, aut si aliud quaeris, quam bonum? Tanta vis est boni, ut bonum quaerant et mali. Sed alia quae dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona: si autem quaerimus omnia bona a quo habent ut sint bona; recolamus quod dictum est, Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde 1Gen. I, 31 . Nullum igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset, quod factum non est. Bonum coelum, sed factum bonum: boni Angeli, sed facti boni: bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei, temporum vices, volumina saeculorum, cursus annorum, germina herbarum et arborum, naturae animalium, et inter haec omnia creatura laudatrix homo; omnia bona, sed facta bona; et a Deo bona, non a se. Qui fecit haec, super omnia est bonus: quia nullus eum fecit bonus, sed a se ipso bonus est. Nec tamen sibi soli, sed et nobis bonus est. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est.

Notes

  1. 1. Gen. I, 31