TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judex in se primum, tum in alios jus dicat. Ut ergo non sitis iniquae potestatis, quicumque homines vultis habere in homines potestatem; erudimini, ne perverse judicetis, et ante in anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis. Judex esse vis (non potes meritis), vel pecunia; nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias justitiae, non parcis pecuniae. Prius propter te esto judex in te: prius judica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. Ibi te volo probare integrum judicem, ubi non quaeris testem. Procedere vis cum potestate, ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius intus judica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit: tu judica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te justus fuisti, si tuae mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic audi et proximum tuum, si erudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui judicatis terram.