TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ille Pharisaeus. Sed tamen quid ibi dixit? Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo 17Luc. XVIII, 12 . Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisaeus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 18Matth. V, 20 . Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te jubeat Deus facere. Metiris te de comparatione pejoris, non de jussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis: sed quia gaudetur ad quaedam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te jubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Jam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas praecedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus 19Luc. XIX, 8. Sed optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat.

Notes

  1. 17. Luc. XVIII, 12
  2. 18. Matth. V, 20
  3. 19. Luc. XIX, 8