TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum Dei aeternum, genitum, non factum. Omnes qui multa verba quaeritis hominis, intelligite unum Verbum Dei: In principio erat Verbum. In principio autem fecit Deus coelum et terram 1Gen. I, 1 . Sed erat Verbum, quando audivimus, In principio fecit Deus. Agnoscamus Creatorem: Creator est enim qui fecit; creatura autem quod fecit. Non erat enim creatura quae facta est, sicut semper erat Verbum Deus, per quem facta est. Quando autem audivimus, Erat Verbum, apud quem erat? Intelligimus Patrem, qui non fecit, nec creavit idem Verbum, sed genuit. In principio enim fecit Deus coelum et terram. Per quid fecit? Erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: sed quale Verbum? Sonabat et transibat? Numquid cogitabatur et volvebatur? Non. Recordabatur, et proferebatur? Non. Ergo quale Verbum? Quid a me quaeris multa? Deus erat Verbum. Quando audimus, Deus erat Verbum, non duplicamus Deum; sed intelligimus Filium. Verbum enim Dei Filius est. Ecce Filius, et quod nisi Deus? Nam Deus erat Verbum. Quid Pater? Utique Deus. Si pater Deus, et Filius Deus, duplicamus Deum? Absit. Pater Deus, Filius Deus: sed Pater et Filius unus Deus. Non est enim unicus Filius factus, sed natus. In principio fecit Deus coelum et terram: sed erat Verbum a Patre. Ergo factum est Verbum a Patre? Non. Omnia per ipsum facta sunt. Si per ipsum omnia facta sunt, numquid et ipse per se ipsum factus est? Per quem audis facta esse omnia, noli putare factum esse inter omnia. Nam si et ipse factus est, non per illum facta sunt omnia, sed inter caetera factus est ipse. Dicis, Factus est: numquid per se? Quis est qui faciat se? Si ergo factus est, quomodo per ipsum facta sunt omnia? Ecce et ipse factus est, sicut tu dicis, non ego, quia genitum non nego. Si ergo dicis factum esse, quaero per quid, quaero per quem. Per se ipsum? Ergo erat, antequam fieret, ut faceret se ipsum. Si autem omnia per ipsum facta sunt, intellige quia non est factus ipse. Si non potes intelligere, crede ut intelligas. Praecedit fides, sequitur intellectus: quoniam propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis 2Isai. VII, 9, sec. LXX . Erat Verbum. Noli ergo quaerere tempus ei, per quem facta sunt tempora. Erat Verbum. Sed tu dicis: Aliquando non erat Verbum. Mentiris, nusquam legis. Ego autem lego tibi, In principio erat Verbum. Quid quaeris ante principium? Si autem aliquid invenire potueris ante principium, ipsum erit principium. Insanit qui aliquid quaerit ante principium. Quid ergo dicit quia fuit ante principium? In principio erat Verbum.

Notes

  1. 1. Gen. I, 1
  2. 2. Isai. VII, 9, sec. LXX