Vestis nuptialis charitas. Bona caetera sine charitate non prosunt. Charitas et cupiditas in homine. Quae est ergo vestis illa nuptialis? Haec est vestis nuptialis: Finis autem praecepti est, Apostolus dicit, charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 11I Tim. I, 5 . Haec est vestis nuptialis. Non quaecumque charitas: nam plerumque videntur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. Qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et venatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Talis charitas vestis est nuptialis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, inquit, ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Advenerunt linguae solae, et dicitur eis, Quid huc intrastis non habentes vestem nuptialem? Si habuero, inquit, prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium vestem nuptialem. Si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. Nihil, inquit, sum. Ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? Non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. Quanta bona nihil prosunt sine uno bono? Si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. Quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: Si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest 12I Cor. XIII, 1-3 . Haec est vestis nuptialis. Interrogate vos; si habetis illam, securi estis in convivio dominico. Duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. Charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, alatur, nutriatur, crescat. Illa vero cupiditas, et si in hac vita exstingui penitus non potest; quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. Induite vos vestem nuptialem: vos alloquor, qui necdum habetis. Jam intus estis, jam ad convivium acceditis, et vestem in honorem sponsi nondum habetis: vestra adhuc quaeritis, non quae Jesu Christi. Vestis enim nuptialis in honore accipitur conjugationis, id est sponsi et sponsae. Nostis sponsum: Christus est. Nostis sponsam: Ecclesia est. Deferte nubenti, deferte ducenti. Si istis bene detuleritis qui nubent, vos filii eritis. Ergo in hoc proficite. Diligite Dominum, et ibi discite diligere vos: ut cum diligendo Dominum dilexeritis vos, securi diligatis proximos sicut vos. Quando enim non invenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? Et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? Ecce quis est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam 13Psal. X, 6 . Numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? Quis autem diligit animam suam? Qui diligit Deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. Jam tali committo proximum. Diligite proximos, tanquam vos ipsos.