TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me 2Id. XX, 3 . Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem 3Id. VII, 20. Compara primum praeceptum primae plagae; Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudine intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis 4Rom. I, 21-23 . Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit, Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.

Notes

  1. 2. Id. XX, 3
  2. 3. Id. VII, 20
  3. 4. Rom. I, 21-23