TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hominis praesumptio per Legem, captivitas per gratiam tollitur. Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam. Lex terret de se praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Vide enim illum captivum. Videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivum se ducentem in lege peccati, quae est in membris ejus. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce captivatur, ecce subjugatur. Quid ei profuit, Non concupisces? Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret. Concupiscentiam enim, id est hostem suum, nesciebat, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam vidisti hostem; pugna, libera te, assere te in libertatem; prematur jucunda suggestio, perimatur illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si potes. Quid enim est quod ex aliquantula jam gratia Dei condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae: non repugnantem et nihil valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti, quomodo perficitur speranti? Clama sub hoste, quia habes oppugnatorem, habes et adjutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Jam videtis, quoniam clamastis. Sit iste clamor vester, quando forte sub hoste laboratis, dicite, in intimis praecordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego homo. Miser ego, ideo miser quia ego. Miser ego homo, et quia ego, et quia homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine perambulet homo 7Psal. XXXVIII, 7: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Numquid tu? Ubi sunt vires tuae, ubi est praesumptio tua? Certe aliqua taces: taces, sed taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et ipse Deus tacet et clamat; tacet a judicio, non tacet a praecepto: sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus, Tacui, numquid semper tacebo 8Isai. XLII, 14 ? Exclama ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid dixeram? Lex terret de se praesumentem. Ecce homo de se praesumebat, tentavit pugnare, non potuit superare; victus est, prostratus est, subjugatus est, captivatus est. Didicit de Deo praesumere, et quem lex terruit de se praesumentem, restat ut gratia adjuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 9Rom. VII, 22-25 . Jam vide dulcedinem, gusta, sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus 10Psal. XXXIII, 9 . Factus est tibi suavis, quia liberavit te. Amarus tibi fuisti, cum praesumeres in te. Bibe dulcedinem, accipe pignus tanti horrei.

Notes

  1. 7. Psal. XXXVIII, 7
  2. 8. Isai. XLII, 14
  3. 9. Rom. VII, 22-25
  4. 10. Psal. XXXIII, 9