Martyres et mortem et dolores pro Christo contempserunt. Hanc igitur vivendi tantam jucunditatem metumque moriendi charitate sincera, spe certa, fide non ficta martyres Christi praecipua virtute contemnunt. In his promittentem minantemque mundum post tergum relinquentes, in anteriora se extendunt. Haec varie sibilantis calcantes caput serpentis ascendunt. Omnium quippe victor est cupiditatum, qui tanquam tyrannum subjugat amorem vitae hujus, cujus satellites sunt omnes cupiditates. Nec est omnino quo in hac vita vinculo teneatur, quisquis vitae ipsius amore non tenetur. Timori autem mortis et corporales dolores solent utcumque conferri. Nam aliquando ille, aliquando iste vincit in homine. Mentitur tortus, ne moriatur; mentitur et moriturus, ne torqueatur. Verum dicit, non ferendo tormenta, ne pro se mentiendo torqueatur. Sed superet horum quilibet in mentibus quibuslibet. Martyres Christi pro nomine et justitia Christi utrumque vicerunt: nec mori, nec dolere timuerunt. Vicit in eis qui vixit in eis; ut qui non sibi, sed illi vixerunt, nec mortui morerentur. Ipse eis exhibebat spirituales delicias, ne sentirent corporales molestias; quantum non defectioni, sed exercitationi sufficeret. Nam ubi erat illa femina, quando ad asperrimam vaccam se pugnare non sensit, et quando futurum esset quod jam fuerat, inquisivit? Ubi erat? Quid videns, ista non viderat? Quo fruens, ista non senserat? Quo amore alienata, quo spectaculo avocata, quo poculo inebriata? Et adhuc haerebat nexibus carnis, adhuc moribunda membra gestabat, adhuc corruptibili corpore gravabatur. Quid, cum resolutae his vinculis animae martyrum post labores periculosi certaminis, triumphis angelicis exceptae atque refectae sunt, ubi non eis dicitur, Implete quod jussi; sed, Accipite quod promisi? Qua nunc jucunditate spiritualiter epulantur? Quam securi in Domino, et quam sublimi honore gloriantur, quis terreno docere possit exemplo?